Boethius - From Book III of Consolatio Philosophiae

O qui perpetua mundum ratione gubernas,
terrarum caelique sator, qui tempus ab aeuo
ire iubes stabilisque manens das cuncta moueri,
quem non externae pepulerunt fingere causae
materiae fluitantis opus uerum insita summi
forma boni liuore carens, tu cuncta superno
ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse
mundum mente gerens similique in imagine formans
perfectasque iubens perfectum absoluere partes.
Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammis,
arida conueniant liquidis, ne purior ignis
euolet aut mersas deducant pondera terras.
Tu triplicis mediam naturae cuncta mouentem
conectens animam per consona membra resoluis;
quae cum secta duos motum glomerauit in orbes,
in semet reditura meat mentemque profundam
circuit et simili conuertit imagine caelum.
Tu causis animas paribus uitasque minores
prouehis et leuibus sublimes curribus aptans
in caelum terramque seris, quas lege benigna
ad te conuersas reduci facis igne reuerti.
Da, pater, augustam menti conscendere sedem,
da fontem lustrare boni, da luce reperta
in te conspicuos animi defigere uisus.
Dissice terrenae nebulas et pondera molis
atque tuo splendore mica; tu namque serenum,
tu requies tranquilla piis, te cernere finis,
principium, uector, dux, semita, terminus idem.