Catullus 34

Dianae sumus in fide
puellae et pueri integri:
Dianam pueri integri
puellaeque canamus.

O latonia, maximi
magna progenies Iovis,
quam mater prope Deliam
deposivit oliviam,

montium domina ut fores
silvarumque virentium
saltuumque reconditorum
amniumque sonantum:

tu Lucina dolentibus
Iuno dicta puerperis,
tu potens Trivia et notho es
dicta lumine Luna;

tu cursu, dea, menstruo
metiens iter annuum,
rustica agricolae bonis
tecta frugibus exples.

Sis quocumque tibi placet
sancta nomine, Romulique,
antique ut solita es, bona
sospites ope gentem.