Catullus 56

O rem ridiculam, Cato, et iocosam
Dignamque auribus et tuo cachinno.
Ride, quidquid amas, Cato, Catullum:
Res est ridicula et nimis iocosa.
Deprendi modo pupulum puellae
Trusantem: hunc ego, si placet Dionae,
Pro telo rigida mea cecidi.