Mensa Latina

Photo Gallery

04.16.2009 – Mensa Latina

Mensae Latinae sodales Christina Kowalski, Christophorus Dalla Santa, Quintus Wilson, Tsanna Hawks, Sara Joslin, Clara Heyser, Maria Prior, Diana Johnson, Byro Stayskal et Eduardus Engelsing in caupona acadêmica nomine Atrio convenerunt. Illic de animalibus et de multis aliis confabulati sunt. Fuit dies valde festivus!

04.16.2009 – Spectaculum Musicum

Eodem die ubi Mensam Latinam celebravimus, sodales Delanus Bjorkman, Guenevera Patterson (quam comitata est amica Susanna), Clara Heyser, Ioshua Roberts, Ashtonius Nolen et Eduardus Engelsing cauponam nomine Hot Shotz noctu petiverunt, quo spectaculum musicum audirent, saltarent et cervesiam.... hem, nihil refert. Grex tribus musicis praeclarissimis constabat, quorum unus Iesse Eldred (cithara electrina et voce cecinit), Mensae Latinae assiduus sodalis, alius Ericus Iacobus Petrus Munnecke (contrabasso et voce cecinit), alius denique Griphinus Ross Heath (eaque nocte tympanum modulatus est, ceteroquin cithara Hispanica, contrabasso, tuba aliisque instrumentis canit). Qui grex sodalibus tempus valde festivum praebuit. Si quaedam de Iessis grege scire cupis, i quaeso ad eius paginam retialem!

03.12.2009 – Fabulae in schola LAT102

Discipuli Rodericus Bentson, Noa Bowman, Elisabetha Carter, Laurina Cleary, Scottus Grinsell, Ioanna Hahn, Amanda Holmes, Courtnea Kendall, Ericus Peter, Andreas Shelton, Aemilia White, Quintus Wilson, Lindsea Baldwin, Magdalena Banashak, Amanda Bergam, Delanus Bjorkman, Iesse Eldred, Gavinus Foltz, Bridgeta Fossedal, Clara Heyser, Andreas Hyde, Megana Hyde, Sara Joslin, Christina Kowalski, Colinus Logue, Ashtonius Nolen, Valerius Park, Guenevera Patterson, Maria Prior, Ioshua Roberts, Rebecca Spath, Renata Stowell et Daniela Tinoco fabulas agunt. Histriones optimi fuerunt!

11.22.2008 – Iter Seattlum

Mensae Latinae sodales Guenevera Patterson, BreAnna Jones, Tsanna Hawks, Alyssa Williams, Clara Heyser, Iesse Eldred, Ioannalee Waldock, Andreas Hyde, Ioanna Hahn, Courtnea Kendall, Renata Stowell et Eduardus Engelsing Seattlum petivimus, ut Commorationi Seattlensi interessemus. Illic Stephanus Berard una cum eius sodalibus, Theodorico .... et , nos exspectabant. Primum quodam in thermopolio versati sumus. Deinde, prandio sumpto, Museum adiimus, ubi de Hominidis expositionem visitavimus. Potionibus et denique cena sumptis, Bellinghamiam redivimus. Fuit dies valde nobis omnibus festiva!

10.31.2008 – Mensa Latina

Mensae Latinae sodales Catharina Dunn, Tsanna Hawks, Alyssa Williams, Christina Kowalski, Gavinus Foltz, Michaela Behdod, Renata Stowell, Adriana Bellah (et eius amicus), Ioanna Hahn, Christophorus Dalla Santa, Diana Johnson et Eduardus Engelsing aliorum hominum personas et vestimenta gerentes, ut in Civitatibus Foederatis illis diebus assolet, aedes societatis WMCA petiverunt, ut una ederent et luderent.

01.06.2008 – Iter Vancouverum

Mensae Latinae sodales Shannon Smith, Alyssa Williams, Brennus …, Christophorus Dalla Santa, Morganus Haws, Diana Johnson et Eduardus Engelsing a magistra Catharina Mori invitati Vancouverum peterunt. Illic in schola cuius nomen a Divo Petro est sumptum, fabulam coram Catharinae discipulis egerunt. Fabula acta, placentam Neapolitanam una cum discipulis edimus. Iter fuit iucundissimum!

Page Updated 10.25.2012